Facta est autem fames magna in terra Chanaan, et descendit Abram in Aegyptum, timensque libidinem Aegyptiorum, ne eum propter speciem mulieris, occiderent, sororem suam eam dixit esse. Et sublata est mulier, valde pulchra, in domum Pharaonis. Abram vero bene usi sunt Aegyptii propter eam. Deus vero desiderium regis impedivit, ne tangeret eam, aegritudine, et tumultu causarum. Cumque pro salute regis sacrificarent sacerdotes, per iram Dei hoc accidisse significaverunt, quod uxori peregrini injuriam inferre voluisset. Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Cur non indicasti, quod uxor tua esset? Ecce uxor tua, accipe eam, et vade. Et praecepit rex viris suis, ut deducerent eum. Erat enim dives valde, in auro, et argento, in servis, et ancillis, et in jumentis. Arithmeticam sane, et quae de astrologia sunt Aegyptiis tradidit, ante eis ignota, a quibus post pervenerunt ad Graecos. Reversusque est Abram, usque ad locum, ubi fixerat tabernaculum, inter Bethel et Hai. Partitusque est terram cum Lot, dum pastores eorum inter se rixarent, pro pascuis, optionem etiam concessit Lot, et elevans Lot oculos, vidit regionem Jordanis congruam sibi, et moratus est in oppidis Sodomorum. Abram vero descendit ad convallem Mambre juxta Hebron, et habitavit ibi, fecitque ibi altare Domino. Hebron civitas est, quae et Cariatharbe dicitur, id est civitas quatuor. Arbe enim quatuor, Cariath civitas, ibi enim sepultus est Adam maximus, et Abram, Isaac, et Jacob cum uxoribus suis: Mambre vero, Aner, et Eschol fratres erant, et confoederati sunt Abrae. A primogenito eorum vallis cognominata erat. Habitabat autem ibi Abram circa quercum, vel terebinthum, cujus radices apparent adhuc. Quam pro nomine Josephus vocavit, dicens: Habitabat Abram circa ilicem, quae vocatur Agyga, vel Ogig, vel Dirpsi; ibi promisit ei Deus, quod omnem terram circumstantem, per quatuor partes orbis, daret ei, et semini ejus.